- ARELLANA
- ARELLANAfamilia illustris, origine Navarrena, e quae Ramirus Sanctius, Dn. de Arellano, in Castellam transiit, regnante Carolô II. Navartae Rege. Eo genitus Ioh. Ramirus gratissimus Henrico II. Castellano, ab ipso dominiis de los Cameros, Aguilar aliisque donatus est. Successit ei fil. Iohannes, inde nepos Carolus, qui Iohannem Ramirum II. successorem et Carolum dominorum de Ciria et Borotia auctorem, genuit. Iste iterum, ex monori filio Carolo, dominorum de Alcanedre et Sartaaguda sator exstitit; Maior vero eius fil. Alfonsus Ramirus I. comes I. de Aguilar creari meruit: quô nati sunt, Carolus reliquorum propagator ac Alfonsut Ramirus II. genitor dominorum de Claviio et Miraflores. Carolus autem praefatus ex Iohanna de Zuniga Petrum Ramirum suscepit: quô et Annâ cognatâ, natus Philippus Ramirus I. pater fuit ex Maria de Zuniga Philippi Ramiri II. qui ex Iohanna Manricia dedit Iohannem Ramirum III. Iohannam et Mariam, qui hôc saeculô floruêre. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. tom. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.